1485 | De re ædificatoria

Título curto

1485 | De re ædificatoria

Título completo

De re aedificatoria

Autor

Leon Battista Alberti

Data 1ª edição

1485

Citação 1

Leonis Baptistae Alberti De Opere Liber Tertivs
[...]
Testudinum uaria sunt genera. Disquirendum quid inter se differant / et quibus lineis cõstituantur: Fingenda mibi erunt nomina: quo sim / quem esse me his libris maxime elaborandum institui: facilis et minime obscurus. Neq me praeterit Ennium poetam maximas coeli appellasse fornices: et Seruium cauernas dixisse eas esse quae in carinarum sint factae modum. Sed peto hanc ueniam / ut his libris id tandem satis putemus dictum latine: quod cum apte ad rem: tum et apertissime intelligatur. Testudinum ista sunt genera / fornix / camera / et recta spherica: et siquae istarum quota sunt pars: Ex his recta spherica sui natura non nisi parietibus a circulari area surgentibus imponitur. Camera uero testudo quadratis debetur areis: Fornicibus autem areae angulorum quatuor: seu breuiores illae quidem / seu oblongae sint: quales uidemus criptoporticus operiuntur. Testudo ea quae perforati ad montis similitudiné ducat : Verbi etiam similitudine apud nos fornix appellabitur. Erit igitur id ueluti unum at qꝚ item alteros ad arcum arcus adegeris:aut quasi flexꬱ trabis latitudinem extensam multo ac protinus dila tatam reddideris: Exqua re assequemur/ut quasi inflexus paries in caput pro tecto adstet . Sin autem fornicem hanc fortassis a septẽtrione ad meridiem protensam/transuersa altera fornix ab oriente ad occidẽtem solem peruadens totis lineis secuerit/testudinẽ cõstituent:quam inflexorum cornuῦ similitudine: quꬱ in angulos procurrant cameram nῦcupabimus. Q ᵭ si arcus ipsi complures et coꬱquales mutuo unicum in punctum medii culminis sese intersecuerint:testudincm cõstituent coelosimilem:rectam indesphericam appellari hanc placuit . Quꬱ testudines aliqua istarῦ e partibus constet/hꬱ sunt.Nam si coeli emispherium natura per pẽdiculari et recta sectione ab oriente ad occidentem uersus duas in partes diuiserit : Testudines dabit geminas : quꬱ quidem scaphis emicilorum pro tecto sunt . Sin autem ab oriẽtis angulo ad angulum meridiei: et a meridiano istoc ad angulum occidentis: et ab isto ad angulum septẽtrionis : et a septentrionali quoqꝚ istoc ad primarium illud orientis angulum pari ratione natura circῦseptum et cõmutilatum coeli emispherium reddiderit : testudinẽtum quidem in medio relinquet: quam nos turgidi ueli similitudine auleam nῦcupabimus . Inqua uero perficiunda plures fornicis partes conueniant:quales uidemus sex octo ue angulorum are as restudinari : hanc nos sphericam angularem appellabimus . Testudinum astruendarῦ ratio eadem quꬱ in muris asseruabit .

Ossa enim integra ad sῦmum usque testudinis ex ossibus parietis insurgent: et pro illorῦ modo istic imposita perducẽtur : et inter se quota aliqua distabunt parte. Ab ossibus uero ad ossa illigamé ta protrahentur: et media cõplementa infarciẽtur. Sed in hoc differunt:q in pariete ad rectam regulam normãqꝚ et libellam / lapi des et singuli ordines coagmentãtur atqꝚ componῦtur: In testudine autẽ ordines ad flexam regulam / et lapidis omnes cõclausurꬱ ad sui arcus cẽtrum diriῦtur. Ossa ferme nusquã induzere uete res nisi cocto ex latere / eodemqꝚ utplurimῦ bipedali : monẽtꝚ te studinum complementa absoluas lapide leuissimo : nequid muri iniquo abhinc pondere fatigẽtur. Consuesse tamẽ aduerti aliquos nõ solidissima semper ossa perducere : Sed ossium loco sparsim stantes inlatus lateres inter se ruisse / capitibus pectinatim in se iῦctis:uti siquis dexterꬱ manus sῦmos digitos sῦmis sinistris digitis interstringat: Et intermedia complere cemẽtitio congestu : et prꬱsertium pumice cõsueuerunt : quem omniῦ lapidem testudina tionibus complendis cõmodissimῦ esse omnes profitẽtur . Sed arcubus et testudinibus struendis armamẽto opus est : id rudis et tẽporanea quidam est contignatio ad flexilinea ambitum diffinita:cui pro corio et cute aut crates aut harundines/aut uilia istius modi cõsterῦtur / sustinendꬱ coaggerationis in testudine quoad duruerit . Est tamen inter testudines una omnium recta spherica quꬱ armamẽta non postulet : quando ea quidem nõ ex arcubus solum constat:uerum etiam coronis . Et quis possit referre aut me ditari/q̃ sint borum uterqꝚ inumerabiles hꬱrentes adacti sese mutuo intersecantes/ad pares angulos et ad impares:ut quotocumqꝚ loco per uniuersam testudinem istiusmodi aliquem intersecueris lapidem / plurimorῦ intelligaste et arcuum et coronarum cuneῦ apposuisse:et coronam qui coronꬱ supastruxerit: et iam arcum/qui alterum arcum pduxerit/ fingito uelle id opus labescere/ un de incipiet ϩ Cunctis prꬱsertim cuneis unum centrum petentibus pari et uiribus et ïnixu . Huius testudinis firmitate pleriqꝚ apud ueteres adeo abustisunt : ut solum in quotos aliquos pedes testace as simplices coronoas instrauerint: Cꬱteram uero testudinẽ opere tumultuario cementariam perfundendo materiem perfecerint . Sed longe eos probo´qui interducendum opus curarint/ut qua arte lapides in pariete illigantur / cadem hic coronꬱ inferiores proximis superioribus: et arcus inuicem arcubus locis nõ rarissimis innectantur : prꬱsertim si harenꬱ fossiceꬱ copia nõ suppeditabit aut maritimis haustrinis ue opus obiiciatur . Angularem quoqꝚ testudinem sphericam modo per eius istius crassitudinem rectam sphericam interster/poteris attollere nullis armamentis : Sed istic nexura potissimum opus est:qua huius imbecillꬱ partes oartibus illius firmioribus arctissime illigentur : Tamen conferet ductis iam una atque alteris lapideis/ et duratis coronis/ leuia illic subillaqueare amenta et ansas: quibus tantum armamenti committas : quantum sat sit ferendis coronis his quꬱ aliquot inde in pedes superastruant/quoad siccescãt : Et deinceps cum hae quoqꝚ partes duruerint/in quotos quosqꝚ ordines ista hꬱc armamẽti si bsidia ad suprema perficiunda transferre : quoad usqꝚ opus absolutum reddideris . Testudo/Camura/ atqꝚ item forniz armamentis substitutis inducatur uecesse est . Sed uelim istarum primos ordines/et arcuum capita firmissimis sedibus cõmendari . NeqꝚ placent qui prius totos parietes extollunt solis pediculis mutulorum relictis/quibus post tempora testudinem cõmittant infirmῦ opus atqꝚ inconstans . Quare si me audient una hi quidem arcus et paribus ordinibuscum suo pariete cui inhꬱreant/ducentur : quo id opus pluribus perꝗ ualdeid fieri potest firmissimis nexibus couniatur . Vacua uero inter assurgentes inflexus testudinῦ et parietem cui adhꬱreant relicta/quem locum fabri coxam nuncupant/infarciantur non tellure aut solutis ruderibus siccis:sed potius structura ordinaria et stabili/parietiqꝚ iterum atqꝚ iterum connexa . Et placent qui leuandi oneris gratia / fictilia uasa aquaria uacua per coxarum crassitudines ingrauescent : Et cementa superinfundere ex lapide minime graui / sed alioquin tenaci . Tota demum in testudine uticumqꝚ illa sit/ naturam imitabimur:quꬱ quidem cum ossa adiunxit ossibus : tῦ et carnes ipsas intexuit uillulis nextura per omnes diametros ïter ductis inlongum /in latum/ in profundum/ in obliqumu ϩ Hoc nobis artificium naturꬱ lapidibus interserendis ad testudines imitandum censeo.

His absolutis proximῦ est ut insternãtur/res intota ꬱdificatione primaria/et nõ magis necessaria q̇ difficilis:inqua assequenda et preficiunda omnis omniῦ cura et diligentia iterum atqꝚ iterum elaborauit. De his nobis dicendum est: Sed prius illud interserendῦ iuuat:quod ad testudinῦ opus inprimis spectat. Et enim inter testudines absoluendas differentia est: Nam qui arcus aut testudo subiectis armamentis facienda sit/cõfestim atqꝚ minime intermisso opere astruatur necesse est: Quꬱ uero sine ai mamentis fiat/in rercalationibus prope singulos ῖ ordines ῖdiget:quoad cõgesta firmentur:ne partes nouissimꬱ supaiectꬱ/pristinis nõ satis firmatis/resolutꬱ defluant . Et prꬱterea armamentatis testudinibus iuuat ilico/ubi sῦmis conclusꬱ fuerint cuncis paulo/ut ita loquar/relentare subices/quibus armamẽta substineantur : Id quidem ut recenti adhuc in opere cõmissi cunei nõ natent inter fomẽta et fultῦ calcis: Sed coequabilẽ inter se acquiscendi sedem suis libratis ponderibus occupent: Alioquin inter sicciscendum congesta non ut opus postulat/cõstipatꬱ congruerẽt: sed rimas relinquerẽt sedendo:Idcirco fiat/non prorfus adimantur:sed indies sensim relentẽtur armamẽta:ne si non attẽperate subdemas/crudῦ opus sequatur . Post dies uero aliquos pro operis magnitudine adhuc plusculum relẽtato:Sic deinceps facito/quoad lapidei per testudinem cunei sese coaptent/et opus durescat . Relentãdi modus hic est : Nam cum operis armamẽta in pilis aut ubi cõducat constitueris:primum illic subigis capitibus ipsis armamenti cuneos ligne os ad bipennis similitudinem acuminatos. Cum igitur relentare opus libuerit / malleolo cuneos hosce distrudes sensim quoad uo les sine periculo . Denique sic statuo/non ante integram per pessam hyemem armamenta esse subdemenda : Id quidem cum ob caeteras res:tum ne imbrium madefactione eneruatum resolutumqꝚ opus proruat : Tam etsi dari testudinibus nibil cõmodius potelt : ꝗ ut aquam abunde combibant/et nunquã sitim sentiant. Hactenus de his.

[36-]

Referência bibliográfica

Alberti, Leon Battista. De re aedificatoria. Editado por Angelo Poliziano. Florença: Niccolò di Lorenzo, 29 Dezembro 1485

Fonte

BNP INC. 141

Acesso digital

título curto

1485 | De re ædificatoria